- SUPERARIA in Glossis Isidori
- SUPERARIA in Glossis Isidorivestis, quae superinduitur, Graece ἐπενδύτης. Ita tunica dicebatur, respectu subuculae, seu interulae ὑποδύτης Graece dictae, quam sub tunica gestabant. Horat. l. 1. Ep. 1. v. 96.—— —— Subucula pexaeTrita subest tunciae ——non vero pallii vel togae, quae ipsi tunicae superiniciebatur. Et quidem interula linea, superaria ex lanai, fuit: utramque sub pallio togaque, Graeci ac Romani indutui habuerunt, Cynicis solis exceptis, qui tunicam non habebant, et proin pallium duplicare πτύξαι θοιμάτιον, ut Antisthenes ad Diogenem dixit, cogebantur. Quae causa, quod Stoicam Sectam a Cynica solo tunicae gestamine distare, scribit Satyricus, Iuvenal. Sat. 13. v. 121.———— Et Stocia dogmata tantumA Cynicis tunicâ distantia ——Vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio c. 5. et suicerum voce Ε᾿πενδύτης.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.